- DAMASUS I
- DAMASUS I.Hispanus, post Liberium, cum Ursicino de sede certavit, ut implerentur sanguine occisis 130. hominibus orationum loca. Ammian. Marcell. l. 29. Causa quia adepti, ut idem inquit, selicissimi sunt, eorumque convivia regales superant mensas. A C. 367. Proin Praetextatus, urbis Praef. ludens Papae huic dicere solitus est, Facite me Rom. Episcopum, et ero protinus Christianus, Hieron. ad Pammach. ad Nepotian. ad Eustach. in c. 2. Mich. etc. A Valentin. confirmatus, paulo post adulterii accusatus est; Sed absolutus, indixit Synodum contra Auexentium, ad quam Orientales Episcopos vocavit, tamquam filios, qui ipsi et coeteris ibi congregatis, velut sratribus et collegis, resc ipsêre, A. C. 382. Platina in vita eius. Aliam Synodum contra Apollinat. habuit. Obiit A. C. 384. Episc. 17. Opera eius, Romae impressa, A. C. 1639. cum notis Marci Miles. Saracen. In Occid. Psalmodias introduxit; primusque Halleluiah, etiam extra Pascha, cani iussit. Hier. de Script. Eccles. c. 103. et Chorn. Athanas. ep. ad Asr. Ambros. epist. 30. Optat. l. 2. Ruffin l. 2. c. 10. Augustin. epist. 164. Sulpit. Seu. Socr. Sozom. Theodoret. Ciaccon. in Damaso, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 8. p. 200. Ei successit Syricius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.